Page 218 - Guerra civil
P. 218
CAYO JULIO CÉSAR
seniorum, matrum familiae, 2 uirginum precibus et fletu 3
excitati, extremo tempore ciuitati subuenirent, non minore
w J
animo ac fiducia quam ante dimicauerant naues cons
cendunt. 4 Communi enim fit uitio naturae, ut Inui-
sitatis atque incognitis rebus magis confidamus [uehe-
mentiusque exterreamur];4 ut tum accidit; aduentus
enim L. Nasidi summa spe et uoluntate ciuitatem conple-
uerat. 5 Nacti idoneum uentum ex portu exeunt et
Tauroenta,5 quod est castellum Massiliensium, ad Nasi
dium perueniunt, ibique naues expediunt, rursusque se
ad confligendum animo confirmant et consilia communi
cant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Na
sidio.
V. 1 Eodem Brutus contendit aucto nauium numero.
Nam ad eas quae factae erant Arelate per Caesarem,
captiuae Massiliensium 1 accesserant sex. Has superioribus
diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. 2 Ita
que suos cohortatus, quos integros superauissent, ut
uictos contemnerent, plenus spei bonae atque animi aduer-
sus eos proficiscitur. 3 Facile erat ex castris C. Tre
boni atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem,
u t2 omnis iuuentus quae in oppido remanserat, omnes-
que superioris aetatis cum liberis atque uxoribus publicis
locis custodiisque aut muro ad caelum manus tenderent,
aut templa deorum inmortalium adirent et ante simulacra
proiecti uictoriam ab dis exposcerent. 4 Neque erat
quisquam omnium quin in eius diei casu suarum omnium
fortunarum euentum consistere existimaret. 3 5 Nam et
honesti ex iuuentute et cuiusque aetatis amplissimi nomina-
6 4