Page 434 - Guerra civil
P. 434

CAYO  JULIO  CÉSAR


           coniungitur.         3  In  hac  sunt  insula  domicilia  Aegyptio­
           rum  et  uicus  oppidi  magnitudine;  quaeque  ubique  naues

           inprudentia  aut  tempestate  paulum  suo  cursu  decesserunt,

           has  more praedonum diripere  consueuerunt.                    4  Is  autem

           inuitis  a  quibus  Pharos  tenetur,  non  potest  esse  propter
           angustias  nauibus  introitus  in  portum.               5  Hoc  tum  ue-

           ritus  Caesar,  hostibus  in  pugna  occupatis,  militibus  expo­

           sitis,  Pharon  prehendit  atque  ibi  praesidium  posuit.                  6
           Quibus  est  rebus  effectum  uti  tuto frumentum  auxiliaque

           nauibus  ad  eum  subportari  possent.  Dimisit  enim  circum
           omnes  propinquas  prouincias  atque  inde  auxilia  euoca-

           uit.    7  Reliquis  oppidi  partibus  sic  est  pugnatum  ut
           aequo  proelio  discederetur  et  neutri  pellerentur  (id  effi­

           ciebant  angustiae  loci),  paucisque  utrimque  interfectis

           Caesar loca  maxime  necessaria  complexus  noctu  praemu-

           niit.    8  In  eo  tractu  oppidi  pars  erat  regiae  exigua,  in

          quam ipse habitandi causa initio erat inductus,  et theatrum
           coniunctum  domui,  quod  arcis tenebat locum aditusque ha­

          bebat  ad  portum  et  ad  regia,  naualia.             9  Has  munitio­

          nes  insequentibus  auxit  diebus,  ut  pro  muro  obiectas

          haberet  neu  dimicare  inuitus  cogeretur.                    10  Interim

          filia  minor  Ptolomaei  regis  uacuam  possessionem  regni

          sperans  ad  Achillan  sese  ex  regia  traiecit  unaque  bellum
          administrare  coepit.           11  Sed  celeriter  est  inter  eos  de

          principatu  controuersia  orta,  quae  res  apud  milites  largi­

          tiones  auxit;  magnis  enim  iacturis 1  sibi  quisque  eorum

          animos  conciliabat.          12  Haec  dum  apud  hostes  gerun-



                                               172
   429   430   431   432   433   434   435   436   437   438   439