Page 430 - Guerra civil
P. 430

CAYO  JULIO  CÉSAR


          alter  interfectus  est.       6  Quo  facto,  regem  ut  in  sua  po­
          testate  haberet  Caesar  effecit,  magnam  regium  nomen

          apud  suos  auctoritatem  habere  existimans,  et  ut  potius
          priuato paucorum  et latronum quam  regio  consilio  suscep­
          tum  bellum  uideretur.




             CX.       1  Erant  cum  Achilla  eae  copiae,  ut  neque  nu­
          mero  neque  genere  nominum  neque usu  rei  militaris  con­
          temnendae uiderentur.             2  Milia enim xx  in armis habe­

          bat.  Haec  constabant  ex  Gabinianis  militibus,  qui  iam  in
          consuetudinem  Alexandrinae  uitae  ac  licentiae 1  uenerant

          et  nomen  disciplinamque  populi  Romani  dedidicerant2
          uxoresque  duxerant  ex  quibus  plerique  liberos  habebant.
          3  Huc  accedebant  collecti  ex  praedonibus  latronibusque

          Syriae  Ciliciaeque  prouinciae  finitimarumque  regionum.
          Multi  praeterea  capitis  damnati  exulesque  conuenerant.

          4  Fugitiuis  omnibus  nostris  certus  erat  Alexandriae  re­
          ceptus  certaque  uitae  condicio,  ut  dato  nomine  militum

          essent  numero;  quorum  si  quis  a  domino prehenderetur, 8
          consensu  militum  eripiebatur,  qui  uim  suorum,  quod  in

          simili  culpa  uersabantur,  ipsi  pro  suo  periculo  defende­
          bant.       5  Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona

          locupletum  diripere,  stipendii  augendi  causa  regis  domum
          obsidere,  regno4  expellere  alios,  alios  arcessere  uetere

          quodam  Alexandrini  exercitus  instituto  consueuerant.
           Erant  praeterea  equitum  milia  duo.                6  Inueterauerant

          hi  omnes  compluribus Alexandriae  bellis,  Ptolomaeum pa­
           trem  in  regnum  reduxerant,  Bibuli  filios  duos  interfece­

           rant,  bella  cum  Aegyptiis  gesserant.  Hunc  usum  rei  mili­
           taris  habebant.



                                                170
   425   426   427   428   429   430   431   432   433   434   435