Page 432 - Guerra civil
P. 432
CAYO JULIO CÉSAR
CXI. 1 His copiis fidens Achillas paucitatemque mi
litum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter
eam oppidi partem quam Caesar cum militibus tenebat.
Primo impetu domum eius inrumpere conatus; sed Caesar
dispositis per uias cohortibus impetum eius sustinuit.
2 Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe
maximam ea res adtulit dimicationem. 3 Simul enim
diductis copiis pluribus uiis pugnabatur et magna multitu
dine nauis longas occupare hostes conabantur; quarum
erant l auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thes
salia facto domum redierant, quadriremes omnes et quin
queremes aptae instructaeque omnibus rebus ad nauigan-
dum, praeter has xxli quae praesidii causa Alexandriae
esse consueuerant, constratae omnes; 4 quas si occu-
pauissent, classe Caesari1 erepta portum ac mare totum
in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem
prohiberent. 5 Itaque tanta est contentione actum
quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re uictoriam, hi
salutem suam consistere uiderent. 6 Sed rem obtinuit
Caesar omnesque eas naues et reliquas quae erant in naua-
libus incendit, quod tam late tueri parua manu non poterat,
confestimque ad Pharum nauibus milites exposuit.
CXII. 1 Pharus est in insula turris magna altitudine,
mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula ce
pit. 2 Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit;
sed a superioribus regibus in longitudinem passuum dcccc
in mare iactis molious angusto itinere et ponte cum oppido
171