Page 428 - Guerra civil
P. 428
CAYO JULIO CÉSAR
incitatum8 suis et regis inflatum pollicitationibus, quae
fieri uellet, litteris nuntiisque4 edocuit. 4 In testa
mento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus
filiis maior et ex duabus filiabus ea quae aetate antecede
bat. 5 Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera
quae Romae fecisset eodem testamento Ptolomaeus po
pulum Romanum obtestabatur. 6 Tabulae5 testamenti
unae per legatos eius Romam erant adlatae, ut in aerario
ponerentur (hae cum propter publicas occupationes poni
non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae
eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae pro
ferebantur.
CIX. 1 De his rebus cum ageretur apud Caesarem,
isque maxime uellet pro communi amico atque arbitro con-
trouersias regum componere, subito exercitus regius equi-
tatusque omnis uenire Alexandriam nuntiatur. 2 Cae
saris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum
si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur ut se suis
locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret.
3 Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hor
tatus est1 ut ex suis necessariis, quos haberet maximae
auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et quid esset suae
uoluntatis ostenderet. 4 A quo missi Dioscorides et Se
rapion, qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud
patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad Achillan
peruenerunt. 5 Quos ille, cum in conspectum eius ue-
nissent, priusquam audiret aut cuius rei causa missi essent
cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum alter
accepto uulnere occupatus per suos pro occiso sublatus,
1 6 9