Page 424 - Guerra civil
P. 424
CAYO JULIO CÉSAR
cía euocauisse, ut his testibus in summam pecuniae utere
tur, sed interpellatum aduentu Caesaris profugisse.
2 Ita uobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxi
lium tulit... 3 Item constabat Elide in templo Mine-
ruae, repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium
secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae quod ante
ipsam Mineruam conlocatum esset et ante ad simulacrum
Mineruae spectauisset ad ualuas se templi limenque con-
uertisse. 4 Eodemque die Antiochiae in Syria bis tan
tus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est,
ut in muris armata ciuitas discurreret. Hoc idem Ptolo-
maide accidit; 5 Pergamique in occultis ac reconditis
templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae
Graeci δδυτα appellant, tympana sonuerunt. 6 Item1
Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam conse-
crauerant, palma per eos dies [in tecto] inter coagmenta
lapidum ex pauimento extitisse ostendebatur.
CVI. 1 Caesar paucos dies in Asia moratus, cum
audisset Pompeium Cypri uisum, coniectans eum Aegyp
tum iter habere propter necessitudines regni reliquasque
eius loci oportunitates cum legione una quam se ex Thes
salia sequi iusserat, et altera quam ex Achaia a Q. Fufio
legato euocauerat, equitibusque d c c c et nauibus longis
Rhodiis x et Asiaticis paucis Alexandriam peruenit. 2 In
his erant legionibus hominum milia m cc; reliqui uulneri-
bus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris 1 confecti
consequi non potuerant. 3 Sed Caesar confisus fama
rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaue-
1 6 7