Page 420 - Guerra civil
P. 420

CAYO  JULIO  CÉSAR


           pestate  retentus  nauibusque  aliis  additis  actuariis  in  Cili­

           ciam  atque  inde  Cyprum  peruenit.                  6  Ibi  cognoscit
           consensu  omnium  Antiocensium  ciuiumque  Romanorum

           qui illic negotiarentur arma capta esse excludendi sui causa

           nuntiosque  di  missos  ad  eos  qui  se  ex  fuga  in  finitimas
           regiones  recepisse  dicerentur,  ne  Antiochiam  adirent;  id

           si  fecissent,  magno  eorum  capitis  periculo  futurum.

           7  Idem hoc L.  Lentulo,  qui superiore anno consul  fuerat,

           et  P.  Lentulo  consulari  ac nonnullis  aliis  acciderat Rhodi;
           qui  cum ex  fuga  Pompeium sequerentur atque  in insulam

           uenissent,  oppido  ac  portu  recepti  non  erant,  missisque

           ad  eos  nuntiis  ut ex  his  locis discederent,  contra  uolunta-
           tem  suam  naues  soluerunt.            8  Iamque  de  Caesaris  ad-

           uentu  fama ad ciuitates  eas  perferebatur.



              CIII.       1  Quibus  cognitis  rebus,  Pompeius,  deposito

           adeundae  Syriae  consilio  pecunia  societatibus  sublata  et a
           quibusdam  priuatis  sumpta  et  aeris  magno  pondere  ad

           militarem  usum  in  naues  inposito  duobusque  milibus  ho­

           minum  armatis,  partim  quos  ex  familiis  societatum  dele­

           gerat,  partim a  negotiatoribus  coegerat, quos  ex  suis  quis­
           que  ad  hanc  rem idoneos  existimabat,  Pelusium  peruenit.

           2  Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis

           cum  sorore  Cleopatra  bellum  gerens,  quam  paucis  ante
           mensibus  per  suos propinquos atque amicos  regno expule­

           rat;  castraque  Cleopatrae non, longo  spatio  ab  eius  castris

           distabant.       3  Ad eum Pompeius misit,1  ut pro hospitio


                                               165
   415   416   417   418   419   420   421   422   423   424   425