Page 416 - Guerra civil
P. 416
CAYO JULIO CÉSAR
duas in angustiis portus cepit, itemque per equites disposi
tos aqua prohibere classiarios instituit. 3 Sed Laelius
tempore anni commodiore usus ad nauigandum onerariis
nauibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis subportabat
ñeque a proposito deterrebatur ñeque ante proelium in
Thessalia factum cognitum aut ignominia amissarum nau-
ium aut necessariarum rerum inopia ex portu insulaque
expelli potuit.
CI. 1 Isdem fere temporibus Cassius cum classe Sy
rorum et Phoenicum et Cilicum in Siciliam uenit, et cum
esset Caesaris classis diuisa in duas partes, dimidiae parti
praeesset P. Sulpicius praetor ad Vibonem [ad fretum],
dimidiae M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad
Messanam nauibus aduolauit quam Pomponius de eius
aduentu cognosceret,1 2 perturbatumque eum nactus
nullis2 custodiis neque ordinibus certis, magno uento et
secundo conpletas onerarias naues taeda 8 et pice et stuppa
reliquisque rebus quae sunt ad incendia4 in Pomponia
nam classem inmisit atque omnes naues incendit xxxv, e
quibus erant xx constratae. 3 Tantusque eo facto ti
mor incessit ut, cum esset legio praesidio Messanae, uix
oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam
nuntii de Caesaris uictoria per dispositos equites essent
allati, existimabant plerique futurum fuisse uti amitteretur.
4 Sed oportunissime nuntiis adlatis oppidum fuit defen
sum; Cassiusque 51 ad Sulpicianam inde classem profectus
est Vibonem, adplicatisque nostris ad terram nauibus circi
ter x l * propter eundem timorem, pari atque antea ratione
egerunt; Cassius secundum nactus uentum onerarias naues
163