Page 418 - Guerra civil
P. 418
CAYO JULIO CÉSAR
praeparatas ad incendium inmisit, et flamma ab utroque
comu comprensa naues sunt combustae quinque. 5 Cum
que ignis magnitudine uenti latius serperet, milites qui ex
ueteribus lagionibus erant relicti praesidio nauibus ex nu
mero aegrorum ignominiam non tulerunt, 6 sed sua
sponte naues conscenderunt et a terra soluerunt impetuque
facto in Cassianam classem quinqueremis duas, in quarum
altera erat Cassius, ceperunt, sed Cassius exceptus sca
pha refugit; praeterea duae sunt deprensae triremes.
7 Neque multo post de proelio facto in Thesalia cogni
tum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id
tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur.
Quibus rebus cognitis, ex his locis Cassius cum classe
discessit.
CII. 1 Caesar omnibus rebus relictis persequendum
sibi Pompeium existimauit, quascumque in partes se ex
fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum
renouare posset, et quantumcumque itineris equitatu effi
cere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam
minoribus itineribus subsequi iussit. 2 Erat edictum
Pompei nomine Amphipoli propositum uti omnes eius
prouinciae iuniores, Graeci ciuesque Romani, iurandi cau
sa conuenirent. 3 Sed utrum auertendae suspicionis causa
Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fu
gae 1 consilium ocultaret, an nouis dilectibus, si nemo pre
meret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non pote
rat. 4 Ipse ad anchoram una nocte constitit et, uocatis
ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sum-
tus conrogata cognitoque Caesaris aduentu, ex eo loco
discessit et Mytilenas paucis diebus uenit. 5 Biduum tam-
164