Page 414 - Guerra civil
P. 414
CAYO JULIO CÉSAR
omnes conseruauit militibusque suis commendauit ne qui
eorum uiolaretur, neu quid sui desiderarent. 3 Hac
adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere
et eas quas secum duxerat inuicem requiescere atque in
castra reuerti iussit eodemque die Larisam peruenit.
XCIX. 1 In eo proelio non amplius ducentos milites
desiderauit, sed centuriones, fortes uiros, circiter xxx
amisit. 2 Interfectus est etiam fortissime pugnans
Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os
aduersum coniecto. 3 Neque id 1 fuit falsum quod ille
in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existi
mabat eo proelio excellentissimam uirtutem Crastini fuisse
optimeque eum de se meritum iudicabat. 4 Ex Pom-
peiano exercitu circiter milia xv cecidisse uidebantur, sed
in deditionem uenerunt amplius milia xxim (namque
etiam cohortes quae praesidio in castellis fuerant sese Sy
llae dediderunt), multi praeterea in finitimas ciuitates
refugerunt, signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt
relata clxxx et aquilae ix. 5 L. Domitius ex castris in
montem refugiens, cum uires eum lassitudine defecissent,
ab equitibus est interfectus.
C. 1 Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brun
disium uenit eademque ratione qua factum a Libone antea
demonstrauimus insulam obiectam portui Brundisino
tenuit. 2 Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat,
tectis instructisque scaphis elicuit naues Laelianas atque ex
his longius productam unam quinqueremem et minores
162