Page 410 - Guerra civil
P. 410

CAYO  JULIO  CÉSAR


           risque  auxiliis.       4  Nam  qui  acie  refugerant  milites  et
           animo  perterriti  et  lassitudine  confecti,  missis  plerique

           armis  signisque  militaribus,  magis  de  reliqua  fuga  quam
           de castrorum  defensione  cogitabant.               5  Neque uero  diu­

           tius  qui  in  uallo  constiterant  multitudinem  telorum  susti­
           nere potuerunt,  sed  confecti  uulneribus  locum  reliquerunt,

           protinusque  omnes  ducibus  usi  centurionibus  tribunisque
           militum  in  altissimos  montis,  qui  ad  castra  pertinebant,

           confugerunt.


              XCVI.         1  In  castris  Pompei  uidere  licuit  trichilas

           structas,  magnum  argenti  pondus  expositum,  recentibus

           caespitibus  tabernacula  constrata,  Luci  etiam  Lentuli  et
           nonnullorum  tabernacula  protecta  edera,  multaque  prae­
           terea quae nimiam luxuriam et uictoriae  fiduciam  designa­

           rent,  ut  facile  existimari  posset  nihil  eos  de  euentu  eius

           diei timuisse, qui non necessarias 1 conquirerent uoluptates.
           2  At  hi  miserimo  ac  patientissimo  exercitu2  Caesaris
           luxuriem  obiciebant,  cui  semper  omnia  ad  necessarium8

           usum  defuissent.          3  Pompeius,  iam  cum  intra  uallum

           nostri  uersarentur,  equum  nactus,  detractis  insignibus  im­
           peratoris, decumana  porta  se  ex  castris  eiecit  protinusque
           equo  citato  Larisam  contendit.              4  Neque  ibi  constitit,

           sed eadem  celeritate  paucos  suos  ex  fuga  nactus  nocturno

           itinere  non  intermisso  comitatu  equitum  xxx  ad  mare
           peruenit  nauemque  frumentariam  conscendit,  saepe,  ut

           dicebatur,  querens  tantum  se  opinionem  fefellisse,  ut  a

           quo genere hominum uictoriam sperasset, ab eo initio fugae
           facto  paene  proditus  uidoretur.


                                                160
   405   406   407   408   409   410   411   412   413   414   415