Page 408 - Guerra civil
P. 408

CAYO  JULIO  CÉSAR


          iussit.     2  Ita  cum  recentes  atque  integri  defessis  succes­

          sissent,  alii  autem  a  tergo  adorirentur,  sustinere  Pompei­
          ani  non  potuerunt  atque  uniuersi  terga  uerterunt.  3  Ne­

          que 1  uero  Caesarem  fefellit  quin  ab  iis  cohortibus  quae
          contra  equitatum  in  quarta  acie  conlocatae  essent,  initium
          uictoriae  oriretur, 2  ut  ipse  in  cohortandis  militibus  pro-

          nuntiauerat.         4  Ab  his  enim  primum  equitatus  est  pul­
          sus,  ab  isdem  factae  caedes  sagittariorum  ac  funditorum,

          ab  isdem  acies  Pompeiana  a  sinistra  parte  erat  circumita
          atque initium  fugae factum. 8             5  Sed  Pompeius, ut equi­

          tatum  suum  pulsum  uidit  atque  eam  partem  cui  maxime
          confidebat  perterritam  animum  aduertit,  aliis  quoque  dif­

           fisus  acie  excessit  protinusque  se  in  castra  equo  contulit

          et iis centurionibus  quos  in  statione ad  praetoriam portam
          posuerat,  clare,  ut  milites  exaudirent:  «Tuemini»,  inquit,

          «castra  et  defendite  diligenter,  si  quid  durius  acciderit.

          Ego  reliquas  portas  circumeo  et  castrorum  praesidia  con­

           firmo.»       6  Haec  cum  dixisset,  se in praetorium  contulit
          summae  rei  diffidens  et  tamen  euentum  expectans.



             XCV.         1  Caesar,  Pompeianis  ex  fuga  intra  uallum

          compulsis,  nullum  spatium  perterritis  dari  oportere  exis­

          timans  milites  cohortatus  est  ut  beneficio  Fortunae  ute­

          rentur castraque oppugnarent.                2  Qui,  etsi magno aestu
           fatigati  (nam  ad  meridiem  res  erat  perducta),  tamen  ad

          omnem  laborem  animo  parati  imperio  paruerunt.  3  Cas­

          tra  a  cohortibus  quae  ibi  praesidio  erant  relictae  indus­
           trie  defendebantur,  multo  etiam  acrius a  Thracibus barba-



                                               1 5 9
   403   404   405   406   407   408   409   410   411   412   413