Page 404 - Guerra civil
P. 404
CAYO JULIO CÉSAR
duxerat, uir singulari uirtute. 2 Hic signo dato: «Se
quimini me», inquit, «manipulares mei qui fuistis, et uestro
imperatori, quam constituistis, operam date. Vnum hoc
proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et
nos nostram libertatem recuperabimus.» 3 Simul respi
ciens Caesarem: «Faciam», inquit, «hodie, imperator, ut
aut uiuo mihi aut mortuo gratias agas.» 4 Haec cum
dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum
electi milites circiter cxx uoluntarii [eiusdem centuriae]
sunt prosecuti.
XCII. 1 Inter duas acies tantum erat relictum spatii,
ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. 2 Sed
Pompeius suis praedixerat ut Caesaris impetum1 excipe-
rent neue se loco mouerent aciemque eius distrahi pateren
tur; idque admonit C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus
excursus uisque2 militum infringeretur aciesque disten
deretur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adori
rentur; 3 leuiusque casura pila sperabat in loco reten
tis militibus quam si ipsi inmissis telis occurrissent, simul
fore ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et
lassitudine conficerentur. 4 Quod nobis quidem nulla
ratione factum a Pompeio uidetur, propterea quod est qua
edam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata om
nibus, quae studio pugnae incenditur. 5 Hanc non
reprimere, sed augere imperatores debent; neque frustra 8
antiquitus institutum est ut signa undique concinerent cla-
moremque uniuersi tollerent; quibus rebus et hostes terreri
et suos incitari existimauerunt.
1 5 7