Page 402 - Guerra civil
P. 402
CAYO JULIO CÉSAR
erat milium x x i i ; cohortes vu castris praesidio relique
rat. 3 Sinistro cornu Antonium, dextro P. Syllam, mediae
aciei Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium
constitit. 4 Simul his rebus animaduersis quas demons*
trauimus, timens ne a multitudine equitum dextrum cornu
circumueniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes
detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique op
posuit et quid fieri uellet ostendit, monuitque eius diei
uictoriam in earum cohortium uirtute constare. 5 Si
mul tertiae aciei [totique exercitui] imperauit ne iniussu
suo concurreret; se cum id fieri uellet, uexillo signum
daturum.
XC. 1 Exercitum cum militari more ad pugnam co
hortaretur suaque in eum perpetui temporis officia pra
edicaret, in primis commemorauit testibus se militibus uti.
posse quanto studio pacem petisset, quae per Vatinium in
conloquiis, quae per Aulum Claudium cum Scipione egis
set, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis le
gatis contendisset. 2 Neque se umquam abuti militum
sanguine neque rem publicam alterutro exercitu priuare
uoluisse. 3 Hac habita oratione, exposcentibus militi
bus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
XCI. 1 Erat Crastinus euocatus in exercitu Caesaris,
qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x
156