Page 400 - Guerra civil
P. 400

CAYO  JULIO  CÉSAR


           currt facta  Sunt  in  consilio,  magna  spe  et  laetitia  omnium
           discessum est;  ac iam animo uictoriam praecipiebant, quod
           de  re  tanta  et  a  tam  perito  imperatore  nihil  frustra  con­

           firmari  uidebatur.


              LXXXVIII.             1  Caesar  cum  Pompei  castris  adpro-

           pinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animum
           aduertit.      2  Erant  in  sinistro  cornu  legiones  duae  tra­

           ditae  a  Caesare  initio  dissensionis  ex  senatus  consulto;
           quarum  una  prima,  altera  tertia  appellabatur;  in  eo  loco
           ipse  erat  Pompeius.           3  Mediam  aciem  Scipio  cum  le­

           gionibus  Syriacis  tenebat.  Ciliciensis  legio  coniuncta  cum
           cohortibus  Hispanis  quas  traductas  ab  Afranio  docuimus

           in  dextro  cornu  erant  conlocatae.              4  Has  firmissimas
           Sé  habere  Pompeius  existimabat.  Reliquas  inter  aciem
           mediam  eornuaque interiecerat numeroque cohortes ex ex-

           pleuerat.       5  Haec  erant  milia  x l v ,  euocatorum  circiter
           duo,  quae ex beneficiariis  superiorum  exercituum  ad  eum

           conuenerant;  quae  tota  acie  disperserat.  Reliquas  cohortis
           vil  castris  propinquisque  castellis  praesidio  disposue­

           rat.    6  Dextrum  cornu  eius  riuus  quidam  impeditis  ripis
           muniebat;  quam  ob causam cunctum equitatum,  sagittarios

           funditoresque  omnes  sinistro  cornu  obiecerat.



              LXXXIX.            1  Caesar  superius  institutum  seruans  x
           legionem  in dextro  cornu,  nonam  in  sinistro  conlocauerat,

           tametsi  erat Dyrrachinis  proeliis  uehementer  adtenuata,  et
           huic sic adiunxit octauam ut paene unam ex duabus effice­

           ret* atque alteram alteri praesidio esse iusserat.  2  Cohor­
           tes  in  acie  L X X x  constitutas  habebat,  quae  summa



                                               155
   395   396   397   398   399   400   401   402   403   404   405