Page 396 - Guerra civil
P. 396
CAYO JULIO CÉSAR
2 Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium
existimans hanc 1 sibi commodissimam belli rationem iu-
dicauit, uti castra ex eo loco moueret semperque esset in
itineribus, haec spectans, ut mouendis castris pluribusque
adeundis locis commodiore frumentaria re uteretur, simul-
que in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisce
retur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis
itineribus defatigaret. 3 His constitutis rebus signo
iam profectionis dato tabernaculisque detensis, animum
aduersum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem
longius a uallo esse aciem Pompei progressam, ut non ini
quo loco2 posse dimicari uideretur. 4 Tunc Caesar
apud suos, cum iam esset agmen in portis: «Differendum
est», inquit, «iter in praesentia nobis et de proelio cogitan
dum, sicut semper depoposcimus. Animo simus ad dimi
candum parati; non facile occasionem postea reperiemus».
Confestimque expeditas copias educit.
LXXXVI. 1 Pompeius quoque, ut postea cognitum
est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare.
Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, pri
usquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pe
lleretur. 2 Id cum essent plerique admirati: «Scio me»,
inquit, «paene incredibilem rem polliceri; sed rationem
consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium pro
deatis. 3 Persuasi equitibus nostris, idque mihi facturos
confirmauerunt, ut, cum propius sit accessum, dextrum
Caesaris cornu ab latere aperto adgrederentur et circu-
153