Page 392 - Guerra civil
P. 392
CAYO JULIO CÉSAR
habere numero dicerent. 3 Iamque inter se palam de
praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque con
sulatum definiebant, alii domos bonaque eorum qui in
castris erant Caesaris petebant; 4 magnaque inter eos
in consilio fuit controuersia, oporteretne Lucili Hirri,
quod is a Pompeio ad Parthos missus esset, proximis
comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius
necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret quod pro-
ficisenti recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus uide-
retur, reliqui in labore pari ac periculo ne unus omnes
antecederet recusarent. 2
LXXXIII. 1 Iam de sacerdotio Caesaris Domitius,
Scipio Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad
grauissimas uerborum contumelias palam descenderunt,
cum Lentulus aetatis honorem ostentaret,1 Domitius ur
banam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio adfinitate
Pompei confideret. 2 Postulauit etiam L. Afranium
proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, quod
gestum in Hispania diceret. 3 Et L. Domitius in con
silio dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari
ad iudicandum iis qui ordinis essent senatorii belloque
una cum ipsis interfuissent, sententiasque de singulis fe
rrent qui Romae remansissent quique intra praesidia Pom
pei fuissent neque operam in re militari praestitissent:
unam fore tabellam, qui2 liberandos omni periculo cen
serent, alteram, qui capitis damnarent, tetiam, qui pecu-
151