Page 394 - Guerra civil
P. 394
CAYO JULIO CÉSAR
nía multarent. 4 Postremo omnes aut de honoribus
suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimi
citiis agebant, nec quibus rationibus superare possent, sed
quemadmodum uti uictoria deberent cogitabant.
LXXXIV. 1 Re frumentaria praeparata confirmatis-
que militibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis
proeliis intermisso, quo satis perspectum habere militem
uideretur, temptandum Caesar existimauit quidnam Pom
peius propositi aut uoluntatis ad dimicandum haberet.
2 Itaque ex castris exercitum eduxit aciemque instruxit,
primum suis locis pauloque a castri Pompei longius, con
tinentibus uero diebus ut progrederetur a castris suis colli-
busque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies
confirmatiorem eius exercitum efficiebat. 3 Superius
tamen institutum in equitibus, quod demonstrauimus, se-
ruabat, ut quoniam numero multis partibus esset inferior,
adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis mili
tes * ad pernicitatem armis inter equites proeliari iube-
ret, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis
proeliorum perciperent. 4 His erat rebus effectum ut
equitum mille etiam apertioribus locis vn milium Pompeia-
norum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent
neque magnopere eorum multitudine terrerentur. 5 Nam
que etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit
atque Aecum Allobrogem, ex duobus quos perfugisse ad
Pompeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.
LXXXV. 1 Pompeius, qui castra in colle habebat,
ad infimas radices montis aciem instruebat, semper, ut
uidebatur, expectans, si iniquis locis Caesar se subiceret.
152