Page 390 - Guerra civil
P. 390

CAYO  JULIO  CÉSAR


           mouit  et  Metropolim uenit,  sic ut  nuntios  expugnati  oppi­

           di  famamque  antecederet.


              LXXXI.          1  Metropolitae,  primum  eodem  usi  consi­

           lio,  isdem permoti  rumoribus,  portas  clauserunt  murosque
           armatis  compleuerunt,  sed  postea  casu  ciuitatis  Comphen-

           sis  cognito  ex  captiuis  quos  Caesar  ad murum  producen­
           dos  curauerat,  portas  aperuerunt.             2  Quibus  diligentis­

           sime  conseruatis,  conlata  fortuna  Metropolitum1  cum
           casu  Gomphensium  nulla  Thessaliae  fuit  ciuitas  praeter

           Larisaeos,  qui  magnis  exercitibus  Scipionis  tenebantur,
           quin 2  Caesari  parerent atque  imperata  facerent.                 3  Ille

           idoneum  locum in  agris  nactus  ad  frumentorum  commea­
           tus,  quae prope  iam  matura  erant,  ibi  aduentum  expectare

           Pompei  eoque  omnem  belli  rationem  conferre  constituit.



              LX X X II.1         1  Pompeius  paucis  post  diebus  in  Thes­

           saliam  peruenit  contionatusque  apud  cunctum  exercitum
           suis agit gratias,  Scipionis  milites cohortatur, ut parta  iam

           uictoria  praedae  ac  praemiorum  uelint  esse  participes,
           receptisque  omnibus  in  una  castra  legionibus  suum  cum

           Scipione  honorem  partitur  classicumque  apud  eum  cani
           et  alterum  illi  iubet  praetorium  tendi.            2  Auctis  copiis

           Pompei  duobusque magnis  exercitibus  coniunctis,  pristina
           omnium confirmatur opinio et spes uictoriae augetur, adeo

           ut  quicquid  intercederet  temporis  id  morari  reditum  in

           Italiam uideretur,  et si quando  quid  Pompeius tardius aut
           consideratius  faceret,  unius  esse  negotium  diei,  sed  illum

           delectari  imperio  et  consulares  praetoriosque  seruorum



                                               150
   385   386   387   388   389   390   391   392   393   394   395