Page 386 - Guerra civil
P. 386
CAYO JULIO CÉSAR
discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia
expectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.
LXXIX. 1 His de causis uterque eorum celeritati
studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos aduer-
sarios ne occasioni temporis deesset. 2 Sed Caesarem
Apollonia a derecto itinere auerterat; Pompeius per Can-
dauiam 1 iter in Macedoniam expeditum habebat. 3 Ac
cessit etiam ex inprouiso aliud incommodum, quod Domi
tius, cum dies complures castris Scipionis castra conlata
habuisset,2 rei frumentariae causa ab eo discesserat et
Heracliam [Senticam quae est subiecta Candauiae] iter
fecerat, ut ipsa Fortuna illum obicere Pompeio uideretur.
4 Haec ad id tempus Caesar ignorabat. Simul a Pom
peio litteris per omnes prouincias ciuitatesque dimissis de
proelio ad Dyrrachium facto, latius inflatiusque multo
quam res erat gesta, fama percrebruerat pulsum fugere
Caesarem paene omnibus copiis amissis. Haec3 itinera
infesta reddiderat, haec ciuitates nonnullas ab eius ami
citia auertebat. 5 Quibus accidit rebus, ut pluribus
dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio
ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. 6 Sed
Allobroges, Roucilli atque Aeci familiares, quos perfugis
se ad Pompeium demonstrauimus, conspicati in itinere
exploratores Domiti, seu pristina sua consuetudine, quod
una in Gallia bella gesserant, seu gloria elati, cuncta, ut
erant acta, exposuerunt et Caesaris profectionem, aduen-
tum Pompei 4 docuerunt. 7 A quibus Domitius certior
factus uix m i horarum spatio antecedens hostium bene-
148