Page 382 - Guerra civil
P. 382
CAYO JULIO CÉSAR
so pellerent omnes compluresque interficerent ipsique inco
lumes se ad agmen reciperent.
LXXVI. 1 Confecto iusto itinere eius diei, quod
proposuerat Caesar, traductoque exercitu flumen Genu
sum, ueteribus suis in castris contra Asparagium consedit
militesque omnes intra uallum castrorum continuit equita-
tumque per causam pabulandi emissum confestim decuma
na porta in castra se reciper iussit. 2 Simili ratione
Pompeius, confecto eius diei itinere, in suis ueteribus cas
tris ad Asparagium consedit. 3 Eius milites, quod ab
opere integris munitionibus uacabant, alii lignandi pabu-
landique causa longius progrediebantur, alii, quod subito
consilium profectionis ceperant magna parte impedimen
torum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda inuitati
propinquitate superiorum castrorum, depositis in contu
bernio armis, uallum relinquebant. 4 Quibus ad sequen
dum impeditis, quod fore prouiderat. * Caesar, meridiano
fere tempore signo profectionis dato exercitum educit
duplicatoque eius diei itinere vm milia passuum ex eo
loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum
non potuit.
LXXVII. 1 Postero die Caesar similiter praemissis
prima nocte impedimentis de quarta uigilia ipse egreditur,
ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum
casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit
diebus. 2 Quibus rebus perfectum est ut altissimis flu
minibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperet
incommodum. 3 Pompeius enim, primi diei mora inlata
1 46