Page 378 - Guerra civil
P. 378

CAYO  JULIO  CÉSAR


           oPPugnati°ne  dimissa  coactoque  in  unum  locum  exercitu,
           contionem apud  milites  habuit  hortatusque  est  ne  ea  quae

           accidissent grauiter  ferrent neue his rebus terrerentur mul-
           tisque  secundis  proeliis  unum  aduersum  et  id  mediocre
           opponerent.         3  Habendam  Fortunae  gratiam,  quod  Ita­

           liam  sine  aliquo  uulnere  cepissent,  quod  duas  Hispanias
           bellicosissimorum  hominum  peritissimis  atque  exercitatis­

           simis  ducibus pacauissent,  quod  finitimas frumentariasque
           prouincias  in  potestatem  redegissent;  denique  recordari
           debere  qua  felicitate  inter medias  hostium  classes  oppletis

           non  solum  portibus,  sed  etiam  litoribus  omnes  incolumes
           essent  transportati.         4  Si  non  omnia  caderent  secunda,

           Fortunam  esse  industria  subleuandam.  Quod  esset  accep­
           tum  detrimenti,  cuiusuis  potius  quam  suae  culpae  debere
           tribui.      5  Locum  se  aequum  ad  dimicandum  dedisse,

           potitum  se1  esse  hostium  castris,  expulisse  ac superasse
           pugnantes.  Sed siue ipsorum perturbatio siue error aliquis

           siue  etiam  Fortuna  partam  iam  praesentemque  uictoriam
           interpellauisset,  dandam  omnibus  operam  ut  acceptum  in­

           commodum uirtute  sarciretur.               6  Quod  si  esset  factum,
           futurum ut  detrimentum  in bonum uerteret,2  uti ad  Ger-
           gouiam  accidisset,  atque  ei  qui  ante  dimicare  timuissent

           ultro  se proelio offerrent.



              LXXIV.          1  Hac habita contione, nonnullos signiferos
           ignominia  notauit  ac  loco  mouit.              2  Exercitui  quidem

           omni1  tantus  incessit  ex  incommodo  dolor  tantumque
           studium infamiae  sarciendae,  ut nemo aut  tribuni  aut cen­

           turionis imperium desideraret et sibi quisque  etiam poenae

           loco grauiores  inponeret  labores,  simulque omnes  arderent



                                               1 4 4
   373   374   375   376   377   378   379   380   381   382   383