Page 374 - Guerra civil
P. 374
CAYO JULIO CÉSAR
haberent, eodem quo uenerant receptu 2 sibi consulebant,
omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut,
cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consis
tere iuberet, alii dimissis equis eundem cursum confuge
rent, alii ex metu etiam signa dimitterent, neque quis
quam omnino consisteret.
LXX. 1 His tantis malis haec subsidia succurrebant,
quo minus omnis deleretur exercitus, quod1 Pompeius
insidias timens, credo, 2 quod haec praeter spem accide
rant eius qui paulo ante ex castris fugientis suos conspexe
rat, munitionibus adpropinquare aliquamdiu non audebat,
equitesque eius angustiis, atque his a Caesaris militibus
occupatis, ad insequendum tardabantur. 2 Ita paruae 8
res magnum in utramque partem momentum habuerunt.
Munitiones enim a castris ad flumen perductae, expugna
tis iam castris Pompei, prope iam expeditam Caesaris
uictoriam interpellauerunt, eadem res celeritate insequen-
tium tardata nostris salutem attulit.
LXXI. 1 Duobus his unius diei proeliis Caesar desi-
derauit milites d c c c c l x et notos equites Romanos [Flegi-
natem] Tuticanum Gallum, senatoris filium, C. Fleginatem
Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacratiuirum Capua,
tribunos militum v 1 et centuriones xxxn; 2 sed
horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et
fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine
ullo uulnere interiit; signaque sunt militaria amissa x x x i i .
3 Pompeius eo proelio imperator est appellatus, [hoc
nomen obtinuit] atque ita se postea salutari passus, sed
neque in litteris, praescribere est solitus, neque in fascibus
142