Page 370 - Guerra civil
P. 370

CAYO  JULIO  CÉSAR


           lites aquarentur.         7  Sed  is  quoque,  mutato consilio  qui­
           busdam  de  causis  quas  commemorari  necesse  non  est,  eo

           loco  excesserat.  Ita  conplures  dies  manserant  castra;

           munitiones  quidem  omnes  integrae  erant.
                              I

              LXVII.         1  Eo  signa  legionis  inlata1  speculatores
           Caesari  renuntiarunt.  Hoc  idem  uisum  ex  superioribus

           quibusdam  castellis  confirmauerunt.2  Is  locus  aberat  a
           nouis Pompei castris circiter passus quingentos.                  2  Hanc

          legionem  sperans  Caesar  se  opprimere  posse  et  cupiens
           eius  diei  detrimentum  sarcire  reliquit  in  opere  cohortes

          duas,  quae  speciem  munitionis  praeberent;                       3  ipse,

          diuerso itinere, quam potuit occultissime, reliquas cohortes,
          numero  x x x i i i ,  in  quibus  erat  legio  nona  multis  amissis

          centurionibus  deminutoque  militum  numero,  ad  legionem

          Pompei  castraque  minora  duplici  acie  eduxit.                4  Neque
          eum  prima  opinio  fefenit.  Nam  et  peruenit8  priusquam

          Pompeius  sentire posset,  et  tametsi  erant  munitiones  cas­
          trorum magnae, tamen  sinistro cornu,  ubi erat ipse, celeri­

          ter  adgressus  Pompeianos  ex  uallo  deturbauit.                 5  Erat

          obiectus  portis  ericius.  Hic  paulisper  est  pugnatum,
          cum  inrumpere  nostri  conarentur,  illi  castro  defenderent,

          fortissimeque Tito  Puleione, cuius opera 4  proditum exer­

          citum  C.  Antoni  demonstrauimus,  eo  loco  propugnante.

          6  Sed  tamen  nostri  uirtute  uicerunt,B excisoque  ericio
          primo in maiora  castra,  post  etiam  in  castellum  quod  erat

          inclusum maioribus castris  inruperunt, quod eo pulsa legio
          sese  receperat;  nonnullos  ibi  repugnantes  interfecerunt.




                                              140
   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375