Page 368 - Guerra civil
P. 368
CAYO JULIO CÉSAR
inlato reliquis cohortibus, et M. Antonius, qui proximum
locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohorti
bus xii descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius
aduentus Pompeianos conpressit nostrosque firmauit, ut
se ex maximo timore colligerent. 2 Neque multo post
Caesar, significatione per castella fumo facta, ut erat
superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohor
tibus ex praesidiis eodem uenit. 3 Qui, cognito detri
mento, cum animaduertisset Pompeium extra munitiones
egressum castra secundum mare munire ut libere pabulari
posset nec minus aditum nauibus haberet, commutata
ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, iuxta
Pompeium muniri iussit.
LXVI. 1 Qua perfecta munitione, animaduersum est
ab speculatoribus Caesaris cohortes quasdam, quod instar
legionis uideretur, esse post siluam et in uetera castra
duci. 2 Castrorum hic situs erat. Superioribus diebus
nona Caesaris legio cum se obiecisset Pompeianis copiis
atque opere, ut demonstrauimus, ciscummuniret, castra eo
loco posuit. 3 Haec siluam quandam contingebant ne
que longius a mari passibus ccc aberant. 4 Post, mutato
consilio quibusdam de causis, Caesar poulo ultra eum lo
cum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem
haec Pompeius occupauerat et, quod eo loco plures erat
legiones habiturus, relicto interiore uallo maiorem adie-
cerat munitionem. 5 Ita minora castra inclusa maiori
bus castelli atque arcis locum obtinebant. 6 Item ab
angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perdu
xerat circiter passus cccc, quo liberius ac sine periculo mi-
1 3 9