Page 366 - Guerra civil
P. 366

CAYO  JULIO  CÉSAR


           circumfundebatur.            7  Multum  autem  ab  ictu  lapidum,
            quod  unum  nostris  erat  telum,  uiminea  tegimenta  galeis

            inposita  defendebant.           8  Itaque  cum  omnibus  rebus
           nostri  premerentur  atque  aegre  resisterent,  animaduersum

            est uitium  munitionis quod  supra  demonstratum est, atque
            inter  duos uallos, qua  perfectum  opus  non erat,  per  mare

           nauibus  expositi5  in  auersos  nostros  impetum  fecerunt
           atque  ex  utraque  munitione  deiectos  terga  uertere  coege­

            runt.


              LXIV.          1  Hoc  tumultu  nuntiato.  Marcellinus  co­

           hortes ...  subsidio  nostris  laborantibus  submittit  ex  cas­
           tris;  quae  fugientes  conspicatae  neque  illos  suo  aduentu

           confirmare  potuerunt  neque  ipsae  hostium  impetum  tule­
           runt.  2  Itaque  quodeumque  addebatur  subsidio,  id 1

           corruptum  timore  fugientium torrorem  et  periculum auge­
           bat;  hominum  enim  multitudine  receptus  impediebatur.

           3  In  eo  proelio  cum  graui  uulnere  esset  affectus  aquilifer
           et a uiribus  deficeretur,  conspicatus equites nostros:  «Hanc

           ego»,  inquit,  «et  uiuus  multos  per  annos  magna  diligentia

           defendi  et  nunc  moriens  eadem  fide  Caesari  restituo.
           Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris

           non  accidit,  ut  rei  militaris  dedecus  admittatur,  incolum-
           emque ad eum deferte.»              4  Hoc casu aquila conseruatur,

           omnibus  primae  cohortis  centurionibus  interfectis  praeter

           principem  priorem.



              LXV.         1  Iamque  Pompeiani  magna caede  nostrorum

           castris  Marcellini  adpropinquabant,  non mediocri  terrore 1



                                                138
   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371