Page 364 - Guerra civil
P. 364
CAYO JULIO CÉSAR
ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem
munitionum ducit quae pertinebat ad mare longissimeque
a maximis castris Caesaris aberat. 3 Eodem naues, quas
demonstrauimus aggere et leuis armaturae militibus com
pletas, quasque ad Dyrrachium naues longas habebat, mit
tit et quid a quoque fieri uelit praecipit. 4 Ad eas
munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum
legione ix positum habebat. Huic, quod ualitudine minus
commoda utebatur, Fuluium Postumum adiutorem sum-
miserat.
LXIII. 1 Erat eo loco fossa pedes xv et uallum con
tra hostem in altitudinem pedum x, tantundemque eius
ualli agger in latitudinem patebat; ab eo intermisso spatio
pedum d c alter conuersus in contrariam partem erat uallus
humiliore paulo munitione. 2 Hoc1 enim superioribus
diebus timens Caesar ne nauibus nostri circumuenirentur,
duplicem eo loco fecerat uallum ut, si ancipiti proelio
dimicaretur, posset resisti. 3 Sed operum magnitudo
et continens omnium dierum labor, quod milia passuum in
circuitu xvii munitione erat conplexus, perficiendi spa
tium non dabat. 4 Itaque contra mare transuersum
uallum, qui has duas munitiones contingeret, nondum per
fecerat. 5 Quae res nota erat Pompeio, delata per
Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulit incom
modum. 6 Nam u t2 ad mare nostrae cohortes [nona
leg] excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani
[exercitus aduentus extitit] simul® nauibus circumuecti
milites in exteriorem uallum tela iaciebant fossaeque aggere
complebantur et legionarii interioris munitionis defensores
scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque4 ter
rebant magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte
1 3 7