Page 362 - Guerra civil
P. 362
CAYO JULIO CÉSAR
est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium uide-
rentur; 5 postquam id difficilius uisum est neque
facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt
pecunias mutuati, proinde ac si suis satis facere et frau
data restituere uellent, multis coemptis equis ad Pompeium
transierunt cum iis quos sui consilii participes habebant.
LXI. 1 Quos Pompeius, quod erant honesto loco
nati et instructi liberaliter magnoque comitatu et multis
iumentis uenerant uirique fortes habebantur et in honore
apud Caesarem fuerant, quodque nouum id et praeter
consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia circum
duxit 1 atque ostentauit. 2 Nam ante id tempus nemo
aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat,
cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent,
uulgo uero uniuersi in Epiro atque Aetolia conscripti mi
lites earumque regionum omnium quae a Caesare teneban
tur. 3 Sed hi, cognitis omnibus rebus, seu quid in
munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus
rei militaris desiderari uidebatur, temporibusque rerum et
spatiis locorum et custodiarum uaria diligentia animad-
uersa, prout cuiusque eorum qui negotiis praeerant, aut
natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia
detulerant.
LXII. 1 Quibus ille cognitis eruptionisque iam ante
capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis
milites ex uiminibus facere atque aggerem Iubet conpor-
tare. 2 His paratis rebus magnum numerum leuis arma
turae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas
et naues actuarias inponit et de media nocte cohortes lx
136