Page 358 - Guerra civil
P. 358

CAYO  JULIO  CÉSAR


            pacem prouinciarum, salutem1 imperii uni omnes acceptam
            relaturos.       5  Haec  ad  eum  mandata  Clodius  refert  ac

            primis  diebus,  ut  uidebatur,  libenter  auditus,  reliquis  ad
            conloquium  non admittitur,  castigato  Scipione  a  Fauonio,

            ut postea confecto  bello  repperiebamus,  infectaque  re  sese
            ad  Caesarem  recepit.




              LVIII.         1  Caesar,  quo  facilius  equitatum  Pompeie-
           num  ad  Dyrrachium  contineret  et  pabulatione  prohiberet,

           aditus  duos,  quos esse  angustos  demonstrauimus,  magnis
           operibus praemuniuit castellaque his locis posuit.  2  Pom­

           peius,  ubi  nihil  profici  equitatu  cognouit,  paucis  inter­
           missis  diebus,  rursus  eum nauibus ad  se  intra  munitiones

           recepit.      3  Erat  summa  inopia pabuli,  adeo  ut  foliis  ex
           arboribus  strictis et teneris harundinum radicibus contusis

           equos  alerent;  frumenta  enim  quae  fuerant  intra  muni­
           tiones sata consumpserant.             4  Cogebantur Corcyra atque

           Acarnania  longo  interiecto  nauigationis  spatio  pabulum

           subportare,  quodque  erat eius  rei  minor copia, hordeo  ad­
           augere  atque  his  rationibus  equitatum  tolerare.                5  Sed

           postquam  non  modo  hordeum  pabulumque  omnibus  locis
           herbaeque  desectae,  sed  etiam  frons  ex  arboribus  deficie­

           bat,  corruptis  equis  macie,  conandum  sibi  aliquid  Pom­
           peius  de  eruptione  existimauit.



              LIX.       1  Erant  apud  Caesarem  in  equitum  numero

          Allobroges  n   fratres,  Roucillus  et  Aecus,  Adbucilli  filii,
          qui  principatum  in  ciuitate  multis  annis  obtinuerat,  sin­

          gulari  uirtute  homines,  quorum  opera  Caesar  omnibus



                                               134
   353   354   355   356   357   358   359   360   361   362   363