Page 356 - Guerra civil
P. 356
CAYO JULIO CÉSAR
LVI (L V ).1 1 Aetolia, Acarnania, Amphilochis per
Cassium Longinum et Caluisium Sabinum, ut demonstra-
uimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius
progrediendum existimabat Caesar. 2 Itaque eo Q.
Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus
adiungit. 3 Quorum cognito aduentu, Rutilius Lupus,
qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum
praemunire instituit ut Achaia Fufium prohiberet. 4 Ca
lenus Delphos, Thebas [et] Orchomenum uoluntate ipsa
rum ciuitatium recepit, nonnullas urbes per uim expugna-
uit, reliquas ciuitates circummissis legationibus amicitiae
Caesaris conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius
occupatus.
LVII. 1 Haec cum in Achaia atque apud Dyrra
chium gererentur Scipionemque in Macedoniam uenisse
constaret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad
eum A. Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab
illo traditum initio et commendatum in suorum necessario
rum numero habere instituerat. 2 Huic dat litteras
mandataque ad eum, quorum haec erat summa: sese omnia
de pace expertum, nihil adhuc arbitrari uitio factum eorum
quos esse auctores eius rei uoluisset, quod sua mandata
perferre non oportuno tempore ad Pompeium uererentur.
3 Scipionem ea esse auctoritate ut non solum libere quae
probasset exponere, sed etiam ex magna parte compellare
atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine
exercitui ut praeter auctoritatem uires quoque ad coer
cendum haberet. 4 Quod si fecisset, quietem Italiae,
133