Page 352 - Guerra civil
P. 352
CAYO JULIO CÉSAR
decertare uoluit, quae res tamen fortasse aliquem reci
peret casum ne imperatorias sibi partes sumpsisse uide-
retur. 6 Pompeianis magnam res ad receptum difficul
tatem adferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo
constiterant; si per decliue sese reciperent, nostros ex
superiore insequentes loco uerebantur; neque multum ad
solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi
negotii prope in noctem rem deduxerant. 7 Ita, neces
sario atque ex tempore capto consilio, Pompeius tumulum
quendam occupauit qui tantum aberat a nostros castello,
ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc conse
dit loco atque eum communiuit omnesque ibi copias con
tinuit.
LII. 1 Eodem tempore duobus praeterea locis pu
gnatum est. Nam plura castella Pompeius pariter disti
nendae manus causa temptauerat, ne ex proximis prae
sidiis succurri posset. 2 Vno loco Volcacius Tullus
impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam
loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi
compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.
LUI. 1 Ita, uno die sex proeliis factis, tribus ad
Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium
ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis ceci
disse repperiebamus, euocatos centurionesque complures
(in eo fuit numero Valerius Flaceus L. filius, eius qui
praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex
relata. 2 Nostri non amplius xx omnibus sunt proeliis
desiderati. 3 Sed in castello nemo fuit omnino militum
131