Page 348 - Guerra civil
P. 348

CAYO  JULIO  CÉSAR


          non  legumina  recusabant;  pecus 1  uero,  cuius  rei  summa

          erat  ex  Epiro  copia,  magno  in  honore  habebant.


             XLVIII.          1  Est  etiam  genus  radicis  inuentum  ab  iis

          qui  fuerant  in  alaribus,1  quod  appellatur  chara,  quod

          admixtum  lacte  multum  inopiam  leuabat.  Id  ad  similitu­
          dinem panis  efficiebant.            2  Eius  erat  magna  copia.  Ex
          hoc  effectos  panes,  cum  in  conloquiis  Pompeiani  famem

          nostris  obiectarent,  uulgo  in  eos  iaciebant  ut  spem  eorum

          minuerent.


             XLIX.         1  Iamque  frumenta  maturescere  incipiebant

          atque  ipsa  spes  inopiam  sustentabat,  quod  celeriter  se

          habituros  copiam  confidebant;  crebraeque  uoces  militum
          in  uigiliis  colloquisque  audiebantur  prius  se  cortice  ex
          arboribus  uicturos quam  Pompeium e manibus  dimissuros.

          2  Libenter  etiam  ex  perfugis  cognoscebant  equos  eorum

          tolerari,  reliqua  uero  iumenta  interisse;  uti  autem  ipsos
          ualitudine  non  bona  cum  angustiis  loci  et  odore  taetro

         ex  multitudine  cadauerum  et cotidianis  laboribus,  insuetos
         operum,  tum  aquae  summa  inopia  adfectos.                    3  Omnia

         enim  flumina  atque omnes  riuos  qui  ad  mare  pertinebant
         Caesar  aut  auerterat  aut  magnis  operibus  obstruxerat,

         atque ut  erant loca montuosa  et asperae  angustiae uallum,
         has  sublicis  in  terram  demissis  praesaepserat  terramque

         adgesserat  ut  aquam  contineret.               4  Ita  illi  necessario

         loca sequi demissa ac palustria et puteos  fodere cogebantur
         atque  nunc  laborem  ad  cotidiana  opera  addebant;  qui

         tamen  fontes  a  quibusdam  praesidiis  aberant  longius  et


                                              129
   343   344   345   346   347   348   349   350   351   352   353