Page 350 - Guerra civil
P. 350
CAYO JULIO CÉSAR
celeriter aestibus exarescebant. 5 At Caesaris exerdtus
optima ualitudine summaque aquae copia utebatur, tum
commeatus omni genere praeter frumentum abundabat;
quibus rebus cotidie melius subteri tempus maioremque
spem maturitate frumentorum proponi uidebant.
L. 1 In nouo genere belli nouae ab utrisque bellandi
rationes reperiebantur. Illi cum animum aduertissent ex
ignibus nocte cohortes nostras ad munitiones excubare,
silentio adgressi uniuersas inter multitudinem sagittas
coinciebant et se confestim ad suos recipiebant. 2 Quibus
rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio
loco ignes facerent...
LI. 1 Interim certior factus P. Sylla, quem disce
dens castris praefecerat Caesar, auxilio cohorti uenit cum
legionibus duabus; cuius aduentu facile sunt repulsi
Pompeiani. 2 Neque uero conspectum aut impetum
nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se uerterunt
et loco cesserunt. 3 Sed insequentis nostros, ne lon
gius prosequerentur, Sylla reuocauit. At plerique existi
mant, si acrius insequi uoluisset, bellum eo die potuisse
finiri. Cuius consilium reprehendendum non uidetur.
4 Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter
omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam
rerum consulere debet. 5 Sylla a Caesare castris relic
tus, liberatis suis,1 hoc fuit contentus neque proelio
130