Page 346 - Guerra civil
P. 346

CAYO  JULIO  CÉSAR


          recipiendum  crates  derectae  longurique  obtecti  et  institu­
          tae  fossae magno  impedimento  fuerunt.                 6  Nostri  uero,

          qui  satis habebant  sine  detrimento  discedere,  compluribus
          interfectis, v omnino suorum amissis quietissime receperunt

          pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus muni­
          tiones  perfecerunt.



             XLVII.         1  Erat  noua et  inusitata  belli  ratio  cum  tot

          castellorum  numero  tantoque  spatio  et  tantis  munitioni­
          bus  et  toto  obsidionis  genere,  tum  etiam  reliquis  rebus.

          2  Nam quicumque alterum obsidere conati  sunt, perculsos

          atque  infirmos  hostes  adorti  aut  proelio  superatos  aut

          aliqua offensione permotos continuerunt,  cum  ipsi numero
          equitum  militumque  praestarent;  causa  autem  obsidionis

          haec  fere  esse  consueuit  ut  frumento  hostes  prohiberent.

          3  At  tum  integras  atque  incolumes  copias  Caesar  infe­
          riore  militum  numero  continebat,  cum  illi  omnium  rerum

          copia  abundarent;  cotidie  enim  magnus  undique  nauium

          numerus conueniebat quae commeatum subportarent, neque

          ullus  flare  uentus  poterat  quin  aliqua  ex  parte  secundum
          cursum  haberent.           4  Ipse  autem,  consumptis  omnibus

          longe lateque frumentis, summis erat in angustiis.  5  Sed

          tamen  haec  singulari  patientia  milites  ferebant.  Re­
          cordabantur  enim  eadem  se  superiore  anno  in  Hispania

          perpessos labore et  patientia maximum  bellum  confecisse;

          meminerant1  ad  Alesiam  magnam  se  inopiam  perpessos,
          multo etiam maiorem ad Auaricum, maximarum se gentium

          uictores discessisse.         6  Non illis hordeum 2  cum daretur,



                                               128
   341   342   343   344   345   346   347   348   349   350   351