Page 342 - Guerra civil
P. 342
CAYO JULIO CÉSAR
copias quam' maxime posset distineret; idque accidit.
3 Castellis enim xxm i effectis xv milia passuum circuitu
amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra
eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
4 Atque ut nostri perpetuas munitiones habebant per
ductas ex castellis in proxima castella, ne quo loco erum
perent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur [ti
mebant], ita illi interiore spatio perpetuas munitiones
efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos a
tergo circumuenire possent. 5 Sed illi operibus uince-
bant, quod et numero militum praestabant et interiore
spatio minorem circuitum habebant. 6 Quae cum erant
loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis
et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios
funditoresque mittebat, quorum magnum habebat nume
rum; 7 multique ex nostris uulnerabantur magnusque
incesserat timor sagittarum atque omnes fere milites aut ex
coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta
fecerant quibus tela uitarent.
XLV. 1 In occupandis praesidiis magna ui uterque
nitebatur: Caesar, ut quam angustissime Pompeium con
tineret, Pompeius, ut quam plurimos colles quam maximo
circuitu occuparet; crebraque ob eam causam proelia fie
bant. 2 In his cum legio Caesaris nona praesidium
quoddam occupauisset et munire coepisset, huic loco pro
pinquum et contrarium collem Pompeius occupauit nostros-
que opere prohibere coepit; 3 et cum una ex parte
prope aequum aditum haberet, primum sagittariis fundi-
toribusque circumiectis, postea leuis armaturae magna
multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impe-
126