Page 338 - Guerra civil
P. 338
CAYO JULIO CÉSAR
lium, quod diuerso ab ea regione itinere profectum uidebat,
angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existi
mabat; postea per exploratores certior factus postero die
castra mouit breuiore itinere se occurrere ei posse sperans.
5 Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus ut
aequo animo laborem ferrent, parua parte noctis itinere
intermisso mane Dyrrachium uenit, cum primum agnem
Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.
XLII. 1 Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propo
situm tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco
qui appellatur Petra aditumque habet nauibus mediocrem
atque eas a quibusdam protegit uentis castra communit.
2 Eo partem nauium longarum conuenire, frumentum
commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus quas
tenebat comportari imperat. 3 Caesar longius bellum
ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans,
quod tanta diligentia omnia litora a Pompeianis teneban
tur classesque ipsius quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia
fecerat morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q.
Tillium et L. Canuleium legatum misit, quodque hae re
giones aberant longius, locis certis horrea constituit uectu-
rasque frumenti finitimis ciuitatibus discripsit. 4 Item
Lisso Parthinisque et omnibus castellis, quod esset fru
menti, conquiri iussit. 5 Id 1 erat perexiguum cum
ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa,
ac plerumque frumento utuntur inportato, tum quod Pom-
124