Page 334 - Guerra civil
P. 334
CAYO JULIO CÉSAR
se recipere coeperunt, quique hos sequebantur, celerem
eorum receptum conspicati, restiterunt. 4 Nostri, cogni
tis [hostium] insidiis, ne frustra reliquos expectarent, duas
nacti turmas exceperunt. Vnus fugit M. Opimius praefec
tus equitum. Reliquos omnes earum turmarum aut inter
fecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.
XXXIX. 1 Deductis orae maritimae praesidiis, Cae
sar, ut supra demonstratum est, m cohortes Orici oppidi
tuendi causa reliquit isdemque custodiam nauium longa
rum tradidit quas ex Italia transduxerat. Huic officio op-
pidoque Caninus legatus praeerat. 2 Is naues nostras
interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram
deligauit faucibusque portus nauim onerariam submersam
obiecit et huic alteram coniunxit; super qua turrim effec
tam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus con-
pleuit tuendamque ad omnis repentinos casus tradidit.
XL. 1 Quibus cognitis rebus, Cn. Pompeius filius,
qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum uenit submer-
samque nauim remulco multisque contendens funibus
adduxit atque alteram nauim, quae erat ad custodiam ab
Acilio posita, plurimis adgressus nauibus, in quibus ad li
bram fecerat turres, ut ex superiori pugnans loco inte-
grosque semper defatigatis summittens et reliquis partibus
simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti
aduersariorum manus diduceret, labore et multitudine
telorum nostros uicit defectisque defensoribus, qui om
nes scaphis excepti refugerunt, eam nauim expugnauit.
2 Eodemque tempore ex altera parte molem tenuit natu-
122