Page 336 - Guerra civil
P. 336
CAYO JULIO CÉSAR
ralem obiectam quae paene insulam oppidum effecerat; m i
biremes subiectis scutulis inpulsas uectibus in interiorem
portum traduxit. 3 Ita ex utraque parte naues longas
adgressus quae erant deligatae ad terram atque inanes,
m i ex his abduxit, reliquas incendit. 4 Hoc confecto
negotio, D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit,
qui commeatus Byllide atque Amantia importari in oppi
dum prohiberet. 5 Ipse Lissum profectus, naues onera
rias xxx a M. Antonio relictas intra portum adgressus,
omnes incendit: Lissum expugnare conatus, defendentibus
ciuibus Romanis, qui eius conuentus erant, militibusque
quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus,
paucis in obpugnatione amissis, re infecta inde discessit.
XLI. 1 Caesar postquam Pompeium ad Asparagium
esse cognouit, eodem cum exercitu profectus, expugnato
in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesi
dium habebat, tertio die [Macedoniam] 1 ad Pompeium
peruenit iuxtaque eum castra posuit et postridie, eductis
omnibus copiis, acie instructa, decernendi potestatem Pom
peio fecit. 2 Vbi illum suis locis se tenere animum
aduertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium
capiundum existimauit. 3 Itaque postero die omnibus
copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrra
chium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium
compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem com
meatum totiusque belli adparatum eo contulisset; ut ac
cidit. 2 4 Pompeius enim primo ignorans eius consi-
123