Page 340 - Guerra civil
P. 340

CAYO  JULIO  CÉSAR


            peius  haec  prouiderat  et  superioribus  diebus  praedae  loco
            Parthinos habuerat f rumen tumque omne conquisitum  spo­

            liatis  effossisque2  eorum  domibus  per equites  in  Petram

            comportarat.


               XLIII.        1  Quibus  rebus  cognitis,  Caesar  consilium

            capit  ex  loci  natura.  Erant  enim  circum  castra  Pompei
            permulti  editi  atque  asperi  colles.  Hos  primum  praesidiis

            tenuit castellaque ibi communit.             2  Inde, ut loci cuiusque

            natura  ferebat,  ex castello in castellum perducta munitione
            circumuallare  Pompeium  instituit,                3  haec  spectans,1

            quod angusta re  frumentaria  utebatur,  quodque  Pompeius

            multitudine  equitum  ualebat,  quo  minore  periculo  undique
            frumentum  commeatumque  exercitui  subportare  posset,

            simul uti  pabulatione  Pompeium  prohiberet  equitatumque
            eius ad rem gerendam  inutilem efficeret,  tertio  ut auctori­

            tatem qua ille maxime apud exteras nationes niti uidebatur

            minueret,  cum  fama  per  orbem  terrarum  percrebuisset

            illum  a  Caesare  obsideri  neque  audere  proelio  dimicare.



               XLIV.         1  Pompeius  neque a mari  Dyrrachioque  dis­
            cedere  uolebat,  quod  omnem  adparatum  belli,  tela,  arma,

            tormenta ibi  conlocauerat  frumentumque exercitui nauibus
            subportabat,  neque munitiones  Caesaris  prohibere  poterat,

            nisi  proelio  decertare  uellet;  quod  eo  tempore  statuerat

            non  esse  faciendum.             2  Relinquebatur  ut  extremam
            rationem  belli  sequens  quam  plurimos  colles  occuparet  et

            quam  latissimas  regiones  praesidiis  teneret  Caesarisque


                                                125
   335   336   337   338   339   340   341   342   343   344   345