Page 344 - Guerra civil
P. 344

CAYO  JULIO  CÉSAR


          diebat;  neque  erat  facile  nostris  uno  tempore  propugnare
          et  munire.        4  Caesar  cum  suos  ex  omnibus  partibus

          uulnerari  uideret,  recipere  se  iussit  et loco  excedere.  Erat
          per  decliue  receptus.         5  Illi  autem  hoc  acrius  instabant

          neque  regredi  nostros  patiebantur,  quod  timore  adducti
          locum  relinquere  uidebantur.                6  Dicitur  eo  tempore
          glorians  apud  suos  Pompeius  dixisse  «non  recusare  se,

          quin nullius usus  imperator  existimaretur,  si  sine maximo

          detrimento  legiones  Caesaris  sese  recepissent  inde  quo
          temere  essent  progressae».




             XLVI.        1  Caesar  receptui  suorum  timens  crates  ad
          extremum  tumulum  contra  hostem  proferri  et  aduersas

          locari,  intra  has  mediocri  latitudine  fossam  tectis  mili­

          tibus obduci iussit locumque in omnis partes quam maxime
           impediri.       2  Ipse  idoneis  locis  funditores  instruxit,  ut

           praesidio  nostris  se  recipientibus  essent.  His  rebus  com­

          pletis, 1  legionem  reduci  iussit.          3  Pompeiani  hoc  inso­
           lentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt

          cratesque  pro  munitione  obiectas  propulerunt  ut  fossas

          transcenderent.          4  Quod  cum  animaduertisset  Caesar,
          ueritus  ne  non  reducti,  sed  deiecti  uiderentur  maiusque

           detrimentum  caperetur,  a  medio  fere  spatio  suos  per

           Antonium,  qui  ei  legioni  praeerat,  cohortatus  tuba signum
           dari  atque  in  hostes  impetum  fieri  iussit.                5  Milites

           legionis  vim.  subito  conspirati2  pila  coniecerunt  et  ex

           inferiore  loco  aduersus  cliuum  incitati  cursu  praecipites
           Pompeianos egerunt et terga uertere  coegerunt;  quibus ad



                                               127
   339   340   341   342   343   344   345   346   347   348   349