Page 354 - Guerra civil
P. 354

CAYO  JULIO  CÉSAR


            quin uulneraretur, quattuorque ex vm cohorte centuriones

            oculos  amiserunt.          4  Et  cum  laboris  sui  periculique
            testimonium adferre uellent,  milia sagittarum circiter  xxx
            in  castellum  coniecta  Caesari  renumerauerunt,  scutoque

            ad  eum  relato  Scaeuae  centurionis  inuenta  sunt  in  eo
            foramina  cxx.          5  Quem  Caesar,  ut  erat  de  se  meritus

            et de  re  publica,  donatum  milibus  cc  nummum ab  octauis
            ordinibus  ad  primipilum  se  traducere  pronuntiauit  (eius

            enim  ope  castellum  magna  ex  parte  conseruatum  esse
            constabat)  cohortemque postea duplici stipendio, frumento,

            ueste,  cibariis  militaribusque  donis  amplissime  donauit.


               LIV.       1  Pompeius,  noctu  magnis  additis  munitioni­

            bus,  reliquis  diebus  turres  extruxit  et,  in  altitudinem

            pedum  xv  effectis  operibus, uineis  eam  partem castrorum
            obtexit,      2  et quinque intermissis diebus alteram noctem
            subnubilam  nactus,  obstructis  omnibus  castrorum  portis

           et  ad  impediendum  obiectis,  tertia  inita  uigilia  silentio
           exercitum  eduxit  et  se  in antiquas  munitiones  recepit.



              LV  (L V I).1           1  Omnibus  deinceps  diebus  Caesar

           exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius
           proelio  decertare  uellet,  ut  paene  castris  Pompei  legiones

           subiceret;  tantumque  a  uallo  eius  prima  acies  aberat  uti
           ne  telo  tormentoue  adigi  posset.             2  Pompeius  autem,

           ut  famam  opinionemque  hominum  teneret,  sic pro  castris
           exercitum  constituebat  ut  tertia  acies  uallum  contingeret,

           omnis  quidem  instructus  exercitus  telis  ex  uallo  abiectis
           protegi posset.



                                               132
   349   350   351   352   353   354   355   356   357   358   359