Page 372 - Guerra civil
P. 372
CAYO JULIO CÉSAR
LXVIII. 1 Sed Fortuna, quae plurimum potest cum
in reliquis rebus tum praecipue in bello, paruis momentis
magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit.
2 Munitionem, quam pertingere a castris ad flumen supra
demonstrauimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignoran
tia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque
eam munitionem esse arbitrarentur. 3 Quod cum esset
animaduersum coniunctam esse flumini, prorutis munitio
nibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster
equitatus eas cohortes est secutus.
LXIX. 1 Interim Pompeius hac satis longa interiecta
mora et re nuntiata v legiones ab opere deductas subsidio
suis duxit; eodemque tempore equitatus eius nostris equiti
bus adpropinquabat, et acies instructa a nostris qui castra
occupauerant cernebatur, omniaque sunt subito mutata.
2 Pompeiana legio celeris spe subsidii confirmata ab
decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros
impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto iti
nere per aggeres ascendebat, receptui suo timens initium
fugae faciebat. 3 Dextrum cornu, quod erat a sinistro
seclusum, terrore equitum animaduerso, ne intra munitio
nem opprimeretur, ea parte quam proruerat sese reci
piebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, de
x pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque
oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque
exitum 1 pariebant. 4 Sinistro cornu milites cum ex
uallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, ueriti
ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem
141