Page 388 - Guerra civil
P. 388

CAYO  JULIO  CÉSAR


           ficio periculum uitauit et ad  Aeginium,  quod est obiectum
           oppositumque  s Thessaliae,  Caesari  uenienti  occurrit.




              LXXX.          1  Coniuncto exercitu,  Caesar Gomphos per­
           uenit,  quod  est  oppidum  primum  Thessaliae  uenientibus
           ab Epiro;  quae gens paucis ante mensibus ultro ad  Caesa­

           rem  legatos  miserat, ut suis  omnibus  facultatibus  uteretur,
           praesidiumque  ab  eo  militum  petierat.               2  Sed  eo  fama

           iam  praecurrerat,  quam  supra  docuimus,  de  proelio  Dy­
           rrachino,  quod  multis  auxerat  partibus.               3  Itaque  An-
           drosthenes,  praetor  Thessaliae,  cum  se  uictoriae  Pompei

           comitem esse mallet quam socium  Caesaris in rebus aduer-
           sis,1  omnem  ex  agris  multitudinem  seruorum  ac  libero­
           rum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem

           Pompeiumque  nuntios  mittit,  ut  sibi  subsidio  ueniant:  se
          confidere2  munitionibus  oppidi,  si  celeriter  succurratur:

          longinquam oppugnationem sustinere non posse.                        4  Sci­
          pio,  discessu  exercituum  ab  Dyrrachio  cognito,  Larisam

          legiones  adduxerat;  Pompeius  nondum  Thessaliae  adpro-
          pinquabat.         5  Caesar,  castris  munitis,  scalas  musculos-

          que  ad  repentinam  oppugnationem  fieri  et  crates  parari
          iussit.      6  Quibus  rebus  effectis,  cohortatus  milites

          docuit  quantum  usum  haberet  ad  subleuandam  omnium
          rerum  inopiam  potiri  oppido  pleno  atque  opulento,  simul

           reliquis  duitatibus  huius  urbis  exemplo  inferre  terrorem
           et  id  fieri  celeriter,  priusquam  auxilia  concurrerent.

          7  Itaque usus singulari militum studio eodem quo uenerat
          die  post  horam  nonam  oppidum  altissimis  moenibus  op­
          pugnare  adgressus  ante  solis  occasum  expugnauit  et  ad

           diripiendum  militibus  concessit  statimque ab  oppido castra



                                               149
   383   384   385   386   387   388   389   390   391   392   393