Page 398 - Guerra civil
P. 398

CAYO  JULIO  CÉSAR


           rrmenta  ab  tergo  acie  prius  perturbatum  exercitum  pelle­

            rent  quam  a  nobis  telum  in  hostem  iaceretur.                 4  Ita
           sine periculo  legionum  et paene sine uulnere bellum confi­

           ciemus.  Id  autem  difficile  non  est,  cum  tantum  equitatu

            ualeamus.»        5  Simul  denuntiauit  ut  essent animo parati

            in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe

            rogitauissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.


              LXXXVII.             1  Hunc  Labienus  excepit  et,  cum  Cae­

           saris  copias despiceret,  Pompei consilium  summis laudibus

           efferret:  1  «Noli»,  inquit,  «existimare,  Pompei,  hunc  esse

           exercitum  qui Galliam Germaniamque deuicerit.                     2  Om­

           nibus  interfui  proeliis  neque  temere  incognitam  rem  pro­

           nuntio.  Perexigua  pars  illius  exercitus  superest;  magna

           pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos
           autumni  pestilentia  in  Italia  consumpsit,  multi  domum

           discesserunt,  multi  sunt  relicti  in  continenti.           3  An  non

           audistis  ex  iis  qui  per  causam  ualitudinis  remanserunt

           cohortes esse  Brundisi  factas ?           4  Hae  copiae uidetis  ex

           dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae,
           et plerique sunt ex coloniis Transpadanis.  Ac tamen, quod


           fuit  roboris,  duobus  proeliis  Dyrrachinis  interitt.»
           5  Haec  cum  dixisset,  iurauit  se  nisi  uictorem  in  castra

           non  reuersurum  reliquosque  ut  idem  facerent  hortatus

           est.    6  Hoc laudans  Pompeius  idem  iurauit;  nec  uero  ex

           reliquis  fuit  quisquam  qui  iurare  dubitaret.                 7  Haec



                                               154
   393   394   395   396   397   398   399   400   401   402   403