Page 412 - Guerra civil
P. 412

CAYO  JULIO  CÉSAR


               XCVII.         1  Caesar  castris  potitus  a  militibus  conten­

            dit ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem
            dimitterent.       2  Qua re impetrata,1 montem opere circum­

            munire  instituit.  Pompeiani,  quod  is  mons  erat  sine  aqua,

            diffisi  ei  loco,  relicto  monte,  uniuersi  iugis  eius  Larisam

            uersus recipere coeperunt.             3  Qua re animaduersa, Cae­

            sar  copias  suas  diuisit  partemque  legionum  in  castris

            Pompei  remanere  iussit,  partem  in  sua  castra  remisit,  m i

            secum  legiones  duxit  commodioreque  itinere  Pompeianis-

            occurrere coepit et progressus milia passuum vi aciem ins­

            truxit.      4  Qua  re  animaduersa,  Pompeiani  in  quodam

            monte  constiterunt.  Hunc  montem  flumen  subluebat.

            Caesar  milites  cohortatus  [est],  etsi  totius  diei  continenti

            labore erant confecti noxque  iam  suberat,  tamen munitione

            flumen  a  monte  seclusit,  ne  noctu  aquari  Pompeiani  pos-

            sent.     5  Quo  perfecto  opere,  illi  de  deditione  missis  le­

            gatis  agere  coeperunt.  Pauci  ordinis  senatorii,  qui  se

            cumiis  coniunxerant,  nocte  fuga  salutem  petiuerunt.



               XCVIII.         1  Caesar prima luce omnes eos qui in monte

           consederant  ex  superioribus  locis  in  planitiem  descendere

           atque arma proicere iussit.             2  Quod ubi  sine recusatione

            fecerunt  passisque palmis  proiecti  ad terram  flentes  ab  eo

           salutem  petiuerunt,  consolatus  consurgere  iussit  et  pauca

           apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore,


                                                161
   407   408   409   410   411   412   413   414   415   416   417