Page 422 - Guerra civil
P. 422

CAYO  JULIO  CÉSAR


           atque  amicitia  patris  Alexandria  reciperetur  atque  illius
           opibus  in  calamitate  tegeretur.            4  Sed  qui  ab  eo  missi
           erant,  confecto  legationis  officio  liberius  cum  militibus

           regis  conloqui  coeperunt  eosque hortari  ut  suum officium
           Pompeio  praestarent  neue  eius  fortunam  despicerent.

           5  In  hoc  erant  numero  complures  Pompei  milites,  quos
           ex  eius  exercitu  acceptos  in  Syria  Gabinius  Alexandriam
           traduxerat  belloque  confecto  apud  Ptolomaeum,  patrem

           pueri,  reliquerat.



              CIV.        1  His  tunc  cognitis  rebus,  amici  regis,  qui
           propter  aetatem  eius  in  procuratione  erant  regni,  siue  ti­
           more  adducti,  ut  postea  praedicabant,  sollicitato  exercitu

           regio, ne Pompeius  Alexandriam Aegyptumque occuparet,

           siue  despecta  eius  fortuna,  ut  plerumque  in  calamitate  ex
           amicis  inimici  existunt,  iis  qui  erant  ab  eo  missi  palam
           liberaliter  responderunt  eumque  ad  regem  uenire  iusse-

           runt;       2  ipsi  clam  consilio  inito  Achillam,  praefectum
           regium  [singium],  singulari  hominem audacia,  et  L.  Sep­

           timium,  tribunum  militum,  ad  interficiendum  Pompeium
           miserunt.        3  Ab  his  liberaliter  ipse  appellatus  et  qua­

           dam  notitia  Septimi  productus,  quod  bello  praedonum
           apud eum ordinem duxerat, nauiculam paruulam conscendit

           cum  paucis  suis;  ibi  ab  Achilla  et  Septimio  interficitur.
           Item  L.  Lentulus  comprenditur  ab  rege  et  in  custodia

           necatur.1



              CV.       1  Caesar cum in Asiam uenisset,  reperiebat Ti­
           tum  Ampium  conatum  esse  pecunias  tollere  Epheso  ex

           fano Dianae eiusque  rei causa  senatores  omnes  ex prouin-



                                                166
   417   418   419   420   421   422   423   424   425   426   427