Page 106 - Guerra civil
P. 106

CAYO  JULIO  CÉSAR


           ante  habuerint  ademisse.            5  Quotienscumque  sit  decre­

           tum,  darent operam magistratus, ne quid res publica detri­

           menti  caperet,  qua  uoce  et  quo  senatus  consulto  populus

            Romanus ad arma  sit  uocatus,  factum  in  perniciosis  legi­

           bus,  in ui tribunicia,  in secessione  populi,  templis locisque


           editioribus  occupatis; 4          6  atque  haec  superioris  aetatis

           exempla  expiata  Saturnini  atque  Gracchorum  casibus  do­


           cet;  quarum rerum illo tempore nihil  factum, ne cogitatum

           quidem:  nulla  lex  promulgata,  non  cum  populo  agi  coep­

            tum,  nulla  secessio  facta.        7  Hortatur, 5  cuius  impera­


           toris 6  ductu vim annis rem publicam felicissime gesserint

            plurimaque proelia  secunda  fecerint,  omnem Galliam  Ger-


           maniamque pacauerint,  ut eius  existimationem  dignitatem-

           que  ab  inimicis  defendant.           8  Conclamant  legionis  xin

            quae aderat milites  (hanc enim  initio tumultus  euocauerat,


            reliquae  nondum  conuenerant)  sese  paratos  esse  impera­

            toris  sui  tribunorumque  plebis  iniurias  defendere.




               VIII.          1  Cognita  militum  uoluntate,  Ariminum  cum

            ea  legione  proficiscitur  ibique tribunos  plebis,  qui  ad  eum


            confugerant  conuenit;  reliquas  legiones ex  hibernis  euocat

            et  subsequi  iubet.        2  Eo  L.  Caesar  adulescens  uenit,


                                                 8
   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111