Page 104 - Guerra civil
P. 104

CAYO  JULIO  CÉSAR


           mittuntur.  Neque  exspectant,  quod  superioribus  annis


            acciderat,  ut  de  eorum  imperio  ad  populum  feratur,

           paludatique  uotis  nuncupatis  exeunt.               7  Consules,  quod


           ante  id  tempus  accidit  nunquam, 8 ... ex  urbe  proficiscun­


           tur,  lictoresque  habent  in  urbe  et  Capitolio  priuati  contra

           omnia uetustatis  exempla.             8  Tota  Italia  dilectus  haben­


            tur,  arma  imperantur,  pecuniae  a  municipiis  exiguntur,  e


            fanis tolluntur, omnia diuina humanaque iura permiscentur.




               VII.          1  Quibus  rebus  cognitis,  Caesar  apud  milites


            contionatur.  Omnium  temporum 1  iniurias  inimicorum  in


            se  commemorat;  a  quibus deductum  ac  deprauatum  Pom­


            peium  queritur  inuidia  atque  obtrectatione2  laudis  suae,


            cuius  ipse  honori  et  dignitati  semper  fauerit  adiutorque


            fuerit.      2  Nouum  in  re  publica  introductum  exemplum

            queritur,  ut  tribunicia  intercessio  armis  notaretur  atque


            opprimeretur  quae  superioribus  annis  armis  esset  resti­


            tuta.  3  Syllam  nudata  omnibus  rebus  tribunicia  potesta­


            te 3  tamen  intercessionem  liberam  reliquisse;                 4  Pom­


            peium  qui  amissa  restituisse  uideatur  bona  etiam  quae


                                                  7
   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109