Page 100 - Guerra civil
P. 100

CAYO  JULIO  CÉSAR

           extremi  iuris  intercessione  retinendi,  quod  L.  Sylla  reli­


           querat,  facultas  tribuitur,          2  sed  de  sua  salute  septimo


           die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus


           temporibus  tribuni  plebis  octauo  denique  mense  suarum


           actionum  respicere  ac  timere  consuerant.                 3  Decurritur


           ad  illud  extremum  atque  ultimum  senatus  consultum,  quo

           nisi  paene  in  ipso  urbis  incendio  atque  in  desperatione


           omnium  salutis  latorum  audacia numquam ante  descensum


            est:  dent1  operam consules, praetores,  tribuni  plebis,  qui­


            que  pro  consulibus  sunt  ad  urbem,  ne  quid  res  publica


            detrimenti  capiat.        4  Haec  senatus  consulto  perscribun­


            tur a.  d. vii.  id.  Ian.  Itaque  v primis diebus  quibus  haberi


            senatus  potuit,  qua  ex  die  consulatum  iniit  Lentulus,


            biduo  excepto  comitiali,  et  de  imperio  Caesaris  et  de am­


            plissimis  uiris,  tribunis  plebis,  grauissime  acerbissimeque


            decernitur.        5  Profugiunt  statim  ex  urbe  tribuni  plebis


            seseque ad Caesarem conferunt.  Is eo tempore erat Rauen-


            nae expectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua


            hominum  aequitate  res  ad  otium  deduci  posset.



                                                  5
   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105