Page 96 - Guerra civil
P. 96
CAYO JULIO CÉSAR
acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam 5 maxime ab
inimicis Caesaris conlaudatur.
III. 1 Misso ad uesperum 1 senatu, omnes qui sunt
eius ordinis a Pompeio euocantur. Laudat2 promptos
Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat
atque incitat. 2 Multi undique ex ueteribus Pompei
exercitibus spe praemiorum atque ordinum euocantur,
multi ex duabus legionibus quae sunt traditae a Caesare
arcessuntur. 3 Completur urbs eius commilitonibus,
tribunis [pl], centurionibus, euocatis. 4 Omnes amici
consulum, necessarii Pompei atque eorum qui ueteres ini
micitias cum Caesare gerebant in senatum coguntur;
5 quorum uocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii
confirmantur, plerisque uero libere desernendi potestas eri
pitur. 6 Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Cae
sarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum do
ceant; 8 sex dies ad eam rem conficiendam spatii pos
tulant. 7 Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut
legati ad Caesarem mittantur qui uoluntatem senatus ei
proponant.
IV. 1 Omnibus his resistitur omnibus1 que oratio
consulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem ueteres
3